- JAMNEA
- JAMNEAGraece Ι᾿άμνεια, opp. Phoenices, ab Ioppe 12. mill. pass. distans, in Tab. Peutingeriana, Ascalone XII. Azoto X. Iamnia XII. Ioppe. Ubi Iamniam vocat, namque et Ι᾿αμνία dicebatur. Portum habuit ad mare, eumque paulo longius remotum, quae causa, quod duas Iamnias ponit Plin. alteram intus: l. 5. c. 13. Constat id ex Ptol. cui in ota recensentur, Ι᾿όππη, Ι᾿αμνιτῶν λεμην`, Α῎ζωτος; deinde in medirerraneis urbibus τὴν Ι᾿άμνειαν numetar. In divisione Regni Herodis Magni testamento facta, quâ Archelao dignitas Regia cum Iudaea, Samaria et Idumaea obtigit, fratribus eius Tetrarchis constitutis, tres urbes Salomae sorori assignatae sunt, inter quas Iamnea quoque, ut apud Ioseph. videre est. Vide Salmas. ad Solin. p. 569. et 576. ut et in voce Iabne, Iamna, item Iamnia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.